Annus
2 0 1 1

De Christianis in Nigeria enectis
... pluribus pyrobolis displosis. - Herimannus Novocomensis - 31/12/2011
Alius aliter de rebus Syriacis
Speculatores Arabici et Ordinis Nationum Un itarum legati varia referunt. - Herimannus Novocomensis - 28/12/2011
Russi reclamant, democratiam petentes
Neglecto gelu, in Moscuae viis sub divo suffragia irrita fieri postulant. - Herimannus Novocomensis - 25/12/2011
Kim Jong-il mortuus est
Populus Austrocoreanus diu luxit tyrannum, qui gravi morbo obiit. - Volfgangus Austriacus - 24/12/2011
De caedibus Syriacis
Increscit sollicitudo toto in orbe ob regiminis Damasceni facinora. - Herimannus Novocomensis - 22/12/2011
De Aegyptiorum seditione
Acriter Cairi dimicatur, nonnullae victimae numerantur. - Lydia Ariminensis - 17/12/2011
De nummo Europaeo servando
Post acres disputationes fere omnes nationes Europaeae consenserunt, exceptis Britannis. - Lydia Ariminensis - 10/12/2011
Laurentius Gbagbo coram iudicibus Hagensibus
Praesidens Litoris Eburnei scelestorum facinorum accusatur. - Herimannus Novocomensis - 05/12/2011
Italia legatum ab Irania revocavit
Severiores adversus Iraniam rerum commercialium interclusiones a potentissimis nationibus deliberatae sunt. - Lydia Ariminensis - 03/12/2011
Navis Italicae nautae incolumes a Somaliae piratis dimissi sunt
... post diuturnam et laboriosam captivitatem. - Lydia Ariminensis - 27/11/2011

Warning: getimagesize(../admin/nuntii/files/iran1atom3.jpg ) [function.getimagesize]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/archi2011/nuntii.php on line 31
Irania consilia sua atomica patefacere debet
Iranianis spatium IV mensium ab IAEA datur, ut consilia sua secreta, quatenus ad vim atomicam pertineant, patefaciant. - Volfgangus Austriacus - 22/11/2011
De bello civili Syriaco
A mense Decembri praeteriti anni seditio populi in Syria mota est... - Lydia Ariminensis - 19/11/2011
De novo Italiae regimine
Mario Monti tribuitur sella antea a Silvio Berlusconi occupata. - Herimannus Novocomensis - 16/11/2011
De abdicatione Berlusconiana
Minister primarius Italicus a munere discessit, dum multitudo contumelias iacit et "Alleluia" concinit. - Lydia Ariminensis - 12/11/2011
Russi Israeles monent...
... ab impetu in Iraniam faciendo. - Volfgangus Austriacus - 08/11/2011
De Liguriae calamitatibus
Iterum regio Italica eluvione immani afflicta est. - Lydia Ariminensis - 05/11/2011
Pecunia mutua Graeciae danda retinetur
... donec populus suffragiis consilia Galliae et Germaniae adprobet. - Herimannus Novocomensis - 03/11/2011
De proeliis Tunisensibus
Post comitia adversarum factionum contentio non desinit. - Lydia Ariminensis - 29/10/2011
Increscit numerus terrae motus victimarum
... neque sufficere videntur auxilia in Turcia orientali. - Herimannus Novocomensis - 25/10/2011
De dictatoris nece
Libyae tyrannus occisus est, cuius interfectionem alii aliter narrant. - Lydia Ariminensis - 22/10/2011
De indignatorum reclamationibus
Toto in orbe contra argentariarum dicionem reclamatur, Romae tantum tumultus graves fiunt. - Lydia Ariminensis - 17/10/2011
De Coptorum exsequiis
Christianorum condicio, amoto praesidente Moubarak, in peius mutata est. - Lydia Ariminensis - 14/10/2011
Muliebre praemium Nobelianum
Praesidenti Liberiae, eius concivi causidicae et diurnariae Iemenitae honor maximum tribuitur, quod pacis gratia perseveranter operam dederint. - Herimannus Novocomensis - 09/10/2011
De meschita in Israėl igni deleta
... interea Minister Primarius de pace cum Palaestinis sine condicionibus se acturum esse proclamavit. - Lydia Ariminensis - 04/10/2011
De Al Caėdae duce interfecto
Fucus Americanus virum occidit, quem diu investigatores Americani persecuti erant. - Herimannus Novocomensis - 30/09/2011
De feminarum Sauditarum suffragiis
Rex Arabiae Sauditae sensim mulieres comitiis interfore vult. - Lydia Ariminensis - 26/09/2011
Netanjahu nova colloquia profitetur
Beniaminus Netanjahu, primus minister Israelianus, veluti in extremo discrimine proposuit, ut cum Mahumeto Abbas, praeside
Palaestinensium, de pace ageret.
- Volfgangus Austriacus - 22/09/2011
De Libyae bello civili
Cruenta proelia non desinunt, sed spes pacis alitur... - Herimannus Novocomensis - 17/09/2011
De aere alieno Unionis Europaeae
...nam sollicitantur Foederatae Civitates Americae. - Lydia Ariminensis - 13/09/2011

Warning: getimagesize(../admin/nuntii/files/aaaaaaaaaaaaaaTurkaGaza43.jpg ) [function.getimagesize]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/archi2011/nuntii.php on line 31
Discordiae inter Israeles et Turcos
Recep Erdogan minatur naves longas Turcicas classem Gazanam proximam comitaturas. - Volfgangus Austriacus - 10/09/2011
De ultimo discrimine
Rebelles Lybici extremum parantur impetum facere. - Lydia Ariminensis - 05/09/2011
Numquam hastam abiciam!
Colonellus Gaddafi declarat se usque mortem pugnaturum. - Volfgangus Austriacus - 02/09/2011
De dictatoris familia effugiente
... sed dictator ut larva evanuisse videtur. - Lydia Ariminensis - 30/08/2011
De supremo certamine
Tripoli de summa potestate acriter pugnatur. - Herimannus Novocomensis - 23/08/2011
Zavia et Zilita sub rebellium dicione
Paulatim deminuitur potestas regiminis Libyci. - Herimannus Novocomensis - 20/08/2011
De caede Afgana a Talibanis perpetrata
Non desinit cruenti impetus in infelici civitate. - Herimannus Novocomensis - 14/08/2011
De auxiliis Somalis adferendis
Neglectis difficultatibus Ordo Nationum Unitarum adiutoria ferre coepit. - Herimannus Novocomensis - 08/08/2011
Aeris alieni modus adauctus est
Sperat praesidens Obama consilium tam domi quam in toto orbe res oeconomicas ad melius versum iri. - Herimannus Novocomensis - 02/08/2011
Auctor caedis apud iudices
Hodie ante iudices Norvegos verba facturus est Anders Behring Breivik, qui die Veneris saltem 93 homines occidit. - Stanislaus Varsoviensis - 25/07/2011
De annona Somala
Fame sitique multitudines in Africae cornu laborant. - Herimannus Novocomensis - 20/07/2011
De tumultu Syriaco
Exsules longe a patria idcirco conveniunt, ut tyrannidi finem imponant. - Herimannus Novocomensis - 16/07/2011
Sudaniae meridionalis vexillum extollitur
...postquam suffragiis Sudaniae partitio deliberata est. - Herimannus Novocomensis - 09/07/2011
De Hugonis Chįvez dubia valetudine
... unde etiam Cubae communisticae sors pendere videtur. - Paulus Kangiser - 04/07/2011
Basescu bellum nazistarum laudat
Rixa diplomatica inter Russiam et Romaniam orta est, postquam preases Romanianus bellum nazistarum contra Unionem Sovieticam laudasset. - Volfgangus Austriacus - 01/07/2011
Iter pedestre a Barcinone Matritum

Per undetriginta dies "indignati" ab urbe Catalana ad Hispaniae caput iter pedibus faciunt. - Herimannus Novocomensis - 26/06/2011
Hilaria Clinton animosas feminas Saudianas laudat
... sed pauca actura esse videtur, ad ius legitimum sustinendum. - Herimannus Novocomensis - 22/06/2011
De Graeciae aere alieno
Consiliis Germaniae Galliaeque pactionem quam
citissime perficiendam esse, ut Graecia aere alieno oppressa servetur.
- Herimannus Novocomensis - 17/06/2011
Duodetricesimus Unionis Europaeae socius
Croatia condiciones impositas adimplevisse retur. - Herimannus Novocomensis - 11/06/2011
Escherichia coli Europaeos perterret
... quo iam multi escae sumptores laborant, aliquot interierunt. - Herimannus Novocomensis - 04/06/2011
Gaddafi praesidem Africae Australis excipit
Zuma in Libyam venit, ut indutias inter exercitum Libycum et copias seditiosas conciliaret. - Volfgangus Austriacus - 31/05/2011
Ratko Mladic iudicibus Hagensibus tradetur...
... ob quam rem in re publica Serbica nonnulli reclamitant, accusantes regimen proditionis. - Volfgangus Austriacus - 28/05/2011
Transitum in Gazam denuo patere
Transitus
Rafahensis in confinio Aegypti Gazaeque situs, qui per IV annos
interclusus erat, die Saturni denuo patefiet.
- Volfgangus Austriacus - 26/05/2011
Litoris Eburnei praesidens magistratum init
Post suffragia et cruentum bellum civile summa rerum victori tribuitur. - Herimannus Novocomensis - 22/05/2011
Strauss-Kahn stupri accusatus...
... qua re socialistae Galli maxime dolent. - Stanislaus Varsoviensis - 15/05/2011
De vi electrica in Japonia creanda
Calamitas immanis regiminis consilia commutatura esse videtur. - Herimannus Novocomensis - 10/05/2011
Quid evenit in Osamae aedibus?
Ordo Nationum Unitarum interrogat... - Herimannus Novocomensis - 05/05/2011
Osama bin Laden interfectus est...
... qui caedis immanis anno MMI Novi Eboraci perpetratae reus putatur. - Herimannus Novocomensis - 02/05/2011
De confinio patefacto
... qua ex Gazae zona in Aegyptum transitur. - Herimannus Novocomensis - 30/04/2011
Novi nuntii de Guantanamensi carcere
... dum Osama bin Laden in quieto loco abditus est. - Herimannus Novocomensis - 25/04/2011
Misrata liberata est
... et copiae regiminis recessum fatentur. - Herimannus Novocomensis - 24/04/2011


Veri Finni triumphant...

... Lusitani timent.
- Stanislaus Varsoviensis - 17/04/2011
Ben Ali, qui Tunesiae diu praefuit, ante iudices deferetur
... multorum et gravium scelerum accusatus. - Herimannus Novocomensis - 14/04/2011
Colloquia in Libya temptantur
Unio Africa legationem mittit ut finis bello civili iam diu furenti imponatur. - Herimannus Novocomensis - 10/04/2011
Argentaria Europaea foenus in terris eurone utentibus adauxit
... sed metus recessionis manet. - Herimannus Novocomensis - 08/04/2011
Duo cadavera in electrificina Japonica comperta esse
... sed multa milia incolūm desunt. - Herimannus Novocomensis - 03/04/2011
De potestate in Litore Eburneo certatur
Observatores verentur, ne bellum civile inde exoriatur. - Herimannus Novocomensis - 01/04/2011
Libyes seditiosi arma poscunt...

...nam ictus de caelo foederis NATO non satis sunt, ut dictator Gaddafi expellatur.
- Volfgangus Austriacus - 30/03/2011
De fusionis nuclearis initio
... in Japonia, ubi terra tremere non desinit. - Herimannus Novocomensis - 28/03/2011
De bello Libyco
Utraque pars acriter pugnare narratur. - Herimannus Novocomensis - 25/03/2011
Aėronaves Tripolim adoriuntur
Foedus ab USA ductum Libyci exercitus stationes et currus armatos percutit. - Herimannus Novocomensis - 20/03/2011
Libyae extrema condicio imponitur
Nisi obsidione desistat regimen, USAe praesidens impetum praeparat. - Herimannus Novocomensis - 18/03/2011
De fustibus radiantibus liquescentibus
Increscit sollicitudo in Japonia et alibi. - Herimannus Novocomensis - 15/03/2011
De Japoniae calamitatibus
Terrae marisque motus Japonem aggrediuntur neque deest periculum nucleare. - Herimannus Novocomensis - 13/03/2011
Reclamationes „iuri
moribusque repugnant“

Minister rerum internarum Saudiarabicus in memoriam revocavit
omnis generis reclamationes legibus aut edictis vetari.
- Volfgangus Austriacus - 08/03/2011
Guttenberg munere se abdicat
Modo doctoratu atque nunc munere privatur minister rei militaris Germanorum. - Volfgangus Austriacus - 02/03/2011
Ordo Nationum Unitarum de Libya agit
... dum divisa est civitas meditarranea in partes duas. - Herimannus Novocomensis - 26/02/2011
De Mahometi Gaddafi oratione
In toto orbe sollicitudo increscit ob regiminis cruentam vim in oppositores, sed dux magistratum deponere non vult. - Herimannus Novocomensis - 22/02/2011
De Libya perturbata
In tota Africa septemtrionali graves perturbationes nuntiantur. - Herimannus Novocomensis - 20/02/2011
Revolutio pan-Arabica?
Contra regimina reclamatur Bahraini et in Libya. - Volfgangus Austriacus - 16/02/2011
Quando, nisi nunc?
In Italiae foris contra Silvium Berlusconi reclamaverunt mulieres. - Herimannus Novocomensis - 13/02/2011
De Indonesiae persecutionibus
Etiam in Asia orientali ob religionem tam Christiani quam Muslimi enecantur. - Herimannus Novocomensis - 08/02/2011
De Serbis reclamantibus
... post tumultus in Africa septemtrionali. - Herimannus Novocomensis - 05/02/2011
Etiam in Iordania reclamatur
Rex Iordaniae primum ministrum dimittit, quam rem factum iri islamistae poscebant. - Volfgangus Austriacus - 02/02/2011
De Aegyptiorum tumultu
Perturbatis maximis urbibus, praesidens Hosnis Mubarak labescit. - Herimannus Novocomensis - 30/01/2011
Post Tunisiam Aegyptus?

Moderatores Aegyptii novissimas reclamationes opprimi iubent.
...
- Volfgangus Austriacus - 26/01/2011
Lukaschenko accusat:
Poloni ac Germani rei sunt coniurationis contra regimen Belorussiae!
...
- Volfgangus Austriacus - 22/01/2011
Baby Doc in Haitiam revertitur...
... qua re multi sollicitantur, ne tyrannidem veterem restituat. - Paulus Kangiser - 18/01/2011
Una fide iuncti
Itinere in Sinum Persicum facto primus minister Turciae terras Arabicas adhortatus est, ut consociationem cum Turcia facerent. - Volfgangus Austriacus - 14/01/2011
Sententia Russorum de infortunio Smolenskiano

Num culpa praefecti ebrii factum est, ut aeroplanum praesidis
Poloni praecipitaretur?
...
- Volfgangus Austriacus - 13/01/2011
Lieberman sodalitates pacificatorias aggreditur
Concilium Israelianum in sodalitates pacificatorias inquirere
vult, ut reditus pecuniarum, quas acceperint, patefacere cogantur.
- Volfgangus Austriacus - 09/01/2011
De Coptorum die Natali
... post caedem immanem Alexandriae perpetratam. - Herimannus Novocomensis - 07/01/2011
WikiLeaks: Israeles bellum novum parant...
... cuius victima principalis fieri possunt partes moderatae Libanum hodie regentes.

- Volfgangus Austriacus - 05/01/2011
Pacchistania sine regimine?
Maxima factio socia ministri primarii Gilani regimen reliquit. - Stanislaus Varsoviensis - 02/01/2011

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae