De Coptorum die Natali
De Coptorum die Natali
Noctu
Papa Shenouda III, qui ecclesiae Copticae Aegyptiae praeest,
missam nocturnam Cairi celebravit: ubi die VII mensis Ianuarii
quotannis ortus Jesu Christi commemoratur, pridie praenuntiatur.
Exercitus Aegypti accurate invigilavit ne ullo periculo fideles
qui ritui se conferrent obicerentur: recenter enim XXIII
Alexandriae homines ictu tromocratico interierant. Ergo per
apparatus metallis detegendis idoneos in templum initum est.
Multi
Christiani atrati celebrationi adfuerunt, ut luctus indicium.
Prope templum Copticum multitudo Muslimorum amicitiam fidelibus
patefecerunt; praesidens Hosnis Mubarak proclamaverat non solum
Coptos sed omnes Aegyptios cruenta caede affectos esse. Non
defuerunt paginae interretiales unde ad ictus perpetrandos
Muslimi moniti sint; nihilo minus usque ad hoc tempus nulla
perturbatio nuntiatur.
Decimus
quisque Aegyptius Christianus Coptus esse putatur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|