Annus
2 0 1 1


Russi Israeles ab impetu in Iraniam faciendo monent

Russi Israeles ab impetu in Iraniam faciendo monent

Dum novissimae litterae eorum exspectantur, quibus custodia rei atomicae commissa est (IAEA), verbis in dies acrioribus contenditur: Mahumetus Ahmadinejad, praeses Iraniae, Lunae die Americanos Israelesque monuit, ne officinas atomicas Iranianas aggredi conarentur. Etiam Russi de ictu militari monuerunt. Sergius Lawrow (photographemate a laeva monstratus), minister rerum externarum „puto eos, si impetum facerent, vehementer erraturos fuisse“, inquit; „tanti erroris eventus nemo providere poterit.

Eiusmodi impetus nihil efficiunt nisi iacturam damnumque.“ Diebus novissimis de opportunitate impetus faciendi in Israelia ipsa apertissime est disputatum propter litteras novissimas societatis IAEA, quae Mercurii die in publicum proferentur quaeque declarare dicuntur Iranianos vi atomica ad usum militarem uti.

Acta diurna „Washington Post“, cum illas testantur litteras, nuntiaverunt hominem quendam, qui in Unione Sovietica armorum peritissimus habebatur, Iranianos in incensoriis accuratissimis fabricandis adiuvisse. Praeterea scientiam et artem Pakistaniorum ac Coreanorum Septemtrionalium Iranianis profuisse.

Simon Peres, praeses Israeliae, in percontatione televisifica dixit fieri posse, ut Iraniani ad sex menses arma atomica possiderent. Israeles minantur necessitate urgente officinas atomicas Iranianas solos se aggressuros esse.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae