DE PROELIIS TUNISENSIBUS
De proeliis Tunisensibus
Partibus
Islamicis moderatis, quibus nomen est Motus pro renovatione
(Ennhada), comitiis nuper habitis in Tunisia, plura
suffragia fuerunt quam ceteris (XC sedes comitiales obtinuerunt
ex CCXVII) etiamsi non sufficiant ut iis sit maior pars apud
Publicum Consilium Rei Publicae Constituendae cui munus
praecipuum est novam Chartam Constitutivam inscribere. Qua re
foedus cum aliis factionibus componendum erit, ut ait secretarius
victorum partium Hamadi Djabali.
Tamen
suffragiorum computatio pluries repetita quae vulgata est priore
die Iovis a Consilio comitiis praeposito, controversias et
concursus excitavit. Hachemi Haamdi, dux factionis quae nominatur
Petitio Popularis, quarta suffragiiis habitis, nuntiavit se suas
tabulas et electos amoturum esse a Publico Consilio Rei Publicae
Reformandae. Nam iniuste a Consilio Comitiis Praeposito aliquas
tabulas sublatas esse, detractis XIX sellis. Publicum Consilium
Comitiale contra affirmavit legem ab iis violatam esse de
pecuniae suppeditatione partibus; ad hoc quendam candidatum
partium esse veteris regiminis ducis Ben Ali. Quoquo modo se
res habet, amotio gregis ditissimi Haamdi, victoria partium
moderatorum Ennhada magnam turbam effecit in oppido Sidi Bouzid,
ubi anno praeterito die 27 mensis Decembris adulescens laureatus
sed circulator sponte se combusserat ; hinc ver Tunisense
initium habuit, hinc seditio qua Praesidens Ben Ali exactus est.
Proelia in viis
non intermissa sunt totam noctem inter diem Iovis et Veneris.
Mille reclamantes sedem partium moderatorum, municipii, aliquas
tabernas adorti sunt. Aliqui frustra vastare conati sunt
aedificium praefecturae clamantes: Ennhada servi Americae
et victores pecunia rei publicae Qatar. Nam natio
Araba Qatariana, socia Americanorum, fertur permutationibus de re
politica opibus favere. Deinde custodes publici gasio
lacrimatorio et ictibus in aëra reclamantes fuderunt. A vespero
usque ad mane nocte insequenti ab auctoritatibus nocturna
domuegressio vetita est. Die Veneris dux partium moderatorum
Rachid Gannouchi Tunete sermonem habens reclamantes adlocutus est
de moribus Islamicis; novam libertatem omnibus in civitate
populari incipere, feminis munera magni momenti futura esse. Sed
ab eo non omnibus persuasum est. Ante aliquot horas nuntius
allatus est de mutata sententia principis partium Hachemi Haamdi:
Petionem Popularem in Publico Consilio Rei Publicae Constituendae
mansuram esse.
Scripsit Lydia Ariminensis
|