Annus
2 0 1 1


moderatores Aegyptii reclamationes opprimi iubent

Moderatores Aegyptii reclamationes opprimi iubent

Ad exemplum Tunisiorum nunc Aegyptii quoque regimini reclamantes de misera condicione sua queruntur. Regimen ipsum reclamationes magno numero vigilum publicorum adhibito coercere vult.

Reclamationibus vetitis tamen Mercurii die plura denuo centena hominum vias urbis Kairo aliarumque urbium frequentabant. Vigiles multitudinem, quae ad sedem summi iudicii et in regionem Mahallah el-Kubra appellatam convenerat, statim dispulerunt. Tamen paulo post iterum plus mille homines eo convenerunt. Praeterea sunt, qui in interrete homines hortantur, ut reclament : "Omittite negotia vestra", quidam scripsit, "neglegite scholam! Coniuncti vias frequentemus pro Aegypto, patria nostra!"

Summa cum saevitia regimen reclamationibus exortis finem facere vult. Quattuor adhuc homines perierunt, plura centena eorum sunt vulnerati. Locutor ministri rerum interarum "nemini licebit", inquit, "homines sollicitare aut contionari aut reclamationes parare".

Quamquam regimen promisit se libertatem dicendi praebiturum, si modo leges observarentur, in tantis tumultis DCCC fere reclamantes adhuc in custodiam dati sunt.

Civitates Unitae moderatores Aegypti hortatae sunt, ne vim adhiberent. Immo eos res politicas oeconomicas sociales mutare debere. Catharina Ashton, cui ab Unione Europaea res exterae commissae sunt, "complura milia civium Aegyptiorum vidimus", inquit, "qui in vias convenerunt status rei publicae mutandi causa. Quod signum est desiderii, quo multi Aegyptii  affecti sunt rebus in Tunisia gestis".

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae