Annus
2 0 1 1


Norvegia tota luget mortem 93 saltem hominum,

Caedis auctor apud iudices

Norvegia tota luget mortem 93 saltem hominum, quos occidit Anders Behring Breivik, fautor extramarum partium dextrarum. Qui hodie primum ante iudices verba est facturus.

Praeterito die Veneris 32-annorum Breivik in via urbis capitalis, Christianiae (Oslo), effecit displosionem materiae displosivae in autocurru latentis. Qua re septem homines vitam amiserunt.

Mox post Breivik sclopetando occidit saltem 81 iuvenes actuosos regentis Norvegiam Factionis Laboris, qui pueri et puellae in insula Utoya castra aestiva tenebant.

Breivik, sicut olim attentator bombiferus US-Americanus, Ted Kaczynski, conscripsit edictum longissimum (1.500 paginarum), in quo rationem agendi suam explanat. Nonnulli nuntiant hoc edictum idem ut edictum Kaczynskianum esse, nonnullis tantum verbis mutatis, ut e.g. 'orbem sinistrarum partium' mutatum in 'orbem multiculturalem', nam contra talem orbem (i.e. praesertim contra immigrantes fidei islamicae) se pugare putat Breivik.

Secundum legem Norvegicam maximam sententiam, quam iudices contra Breivik pronuntiare possunt, esse carcerem 21 annorum. Caedis accusatus Breivik, qui ceterum se reum amborum facinorum admittit, vult litem coram publico actum iri; prosecutores autem verisimiliter litem ut in secreto agatur apud iudices rogabunt.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae