Annus
2 0 1 1


De novo Italiae regimine

De novo Italiae regimine

Ministri regiminis a Mario Monti ducti, qui hodie coram rei publicae praesidente ius iurandum dederunt, cras in senatum superiorem se conferent senatorum suffragia petituri. Postquam Silvius Berlusconi magistratu se abdicavit, Mario Monti, rerum oeconomicarum perito, munus regiminis Italici constituendi commissum est. Nemo cuiusvis partis politicae palam fautor minister factus est, omnes enim ex universitatibus aut privatis aut publicis officiis ad regiminis munera vocati sunt. Marius gravissimam sellam, id est rerum oeconomicarum, sibi ipsi ad interim reliquit. Partes Italiae maximae, id est Populus Libertatis et Factio Democratica, se novum regimen fulturas esse pollicitae sunt, sed neutra ullum ministrum in regimine constituendo attulit.

Tam Germaniae quam Galliae rectores novo regimini confestim gratulati sunt, itemque Unionis Europaeae clarissimi viri.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae