De bello civili Syriaco
De bello civili Syriaco
A mense Decembri praeteriti anni seditio
populi in Syria mota est simul ac reclamationes et tumultus in
Africa Septentrionali inceperunt. Nulla dubitatio est quin iam
bellum intestinum exortum sit inter milites praesidis Bashar Al
Assad et rebelles quorum vires nominantur “Exercitus liber
Syriacus”. A bello incepto MCCC rebelles civesque insontes
saltem mortui sunt et CCC rei publicae milites.
Regimen praesidentis Bashar Al Assad
insistit vi ipso die quo extrema condicio imposita a Foedere
Arabico exitura est: post tres dies saevitias intermittendas fore
atque inire in Syriam speculatores externos posse. Quod nisi ita
sit, interclusio rerum commercialium Syriae imponetur. Legati
Syriaci nuntiavierunt exploratores acceptum iri dummodo numerus
minutus esset a D hominibus ad XL, exclusis defensoribus
humanorum iurium et militibus. Praetera nationes Foederis Arabici
postulant ut currus loricati ab oppidis auferantur et coercitio
magna vi inhibita statim desinat.
Hesterno die XXII occisi sunt nec acta
vehementia in compluribus oppidis cessant; etiam regio Idleb
finitima territorio Turciae occupata est ubi communicationes
telephonicae ac vis electrica intermissae sunt. Res Publica
Turcicae petit ut Al Assad exulatum abeat cum in Turcia iam XIX
milia profugorum adsint. Rex Iordaniae Abdullah ante aliquot dies
primus petivit ut rector Syriacus potestatem deponeret.
Scripsit Lydia Ariminensis
|