Annus
2 0 1 1


Aëronaves Tripolim adoriuntur

Aëronaves Tripolim adoriuntur

Dum foedus a Civitatibus Americae Unitis ductum volatus in Libyco coelo interdicere pergit, displosiones Tripoli factae sunt et fumus extollitur ex insulis urbanis, ubi dux Mahometus Gaddafi confugisse narratur. Nuntius tamen USAe regiminis confirmat non ipsum ducem eiusque domicilium ictuum, sed stationes armatas contra impetus aërios delendas esse: nam per totum Solis diem desuper Libyam aëronaves Gallicae exploraverunt, in quas saepe e cannis ignivomis humi locatis sclopetatum est; idem nuntius aggressiones efficaciter destinata percussisse dixit et Libycas copias valde perturbatas esse.

Postquam Libyum dux vehementi oratione aggressores accusavit eisque minatus est, exercitus Libyci vesperi omnes res bellicas desinendas esse proclamavit, deliberationi ideo Consilii Securitarii regimen obtemperare velle.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae