Discordiae inter Israeles et Turcos crescunt
Discordiae inter Israeles et Turcos
crescunt
Discordiae inter Israeles et
Turcos crescunt discordiae inter Israeles et Turcos ortae in dies
crescunt. Cum Recep Erdogan, primus minister Turciae, minaretur
naves longas classem Gazanam proximam comitaturas, Avigdor
Lieberman, minister Israelianus rerum externarum, Armenios et
Kurdos, inimicos Turcorum, sibi conciliare vult. Discordia
renovata est, cum Nationes Unitae quaestionem de impetu
Israeliano in navem Turcam auxiliariam “Mavi Marmara”
appellatam exercuissent. Initio huius septimanae legatus
Israelianus Turciam exire iussus est. Quin etiam commercium rerum
militarium, quod antea valebat, sublatum est. Accedit, ut
opiniones anti-israelianae, quae non solum apud Arabos, sed etiam
in toto orbe terrarum praevalent, Turcis faveant. Quid mirum, si
Erdogan, cum propediem in urbem Kairo pervenerit, occasione data
moderatores Aegyptios contra “vicinum zionisticum” denuo
incitabit, praesertim cum Aegypti de V vigilibus ab Israelibus
occisis vehementer sint indignati?
Incertum est, an Erdogan Gazam quoque visitaturus sit. Non est
dubium, quin Hamas ei sit grata. Turci non solum petiverunt, ut
Israeles de novem Turcis occisis satisfacerent, sed etiam, ut
Gazani commeatu maritimo non iam intercluderentur. Quod Israeles
negant scilicet veriti, ne arma in Gazam importentur. Quis ergo
dubitet, quin iterum classis auxiliaria in Gazam profectura sit?
Num fiet, ut naves longae eam comitentur? At Lieberman „Turcis
monstrabimus“, inquit, „operae pretium non esse, si Israeles
lacessiverint.“ Immo eos Israelibus honorem ac reverentiam
tribuere debere.
Aliter sentit Dan Meridor, minister officiorum secretorum, cum
dixit in ea re tacendum esse. Similiter Ehud Barak, minister rei
militaris: „nec Turci hostes nostri fient“, inquit, „nec
nostra interest eos hostes fieri.“ Sibi esse persuasum has
discordias praeterituras. Alon Liel, qui olim legatus apud Turcos
fuerat, pro persuaso habet tantas discordias sedari non posse
veritus, ne Israelia magis magisque segregaretur: «decem abhinc
annis», inquit, «novem apud nos erant legationes civitatum
mahometanarum. Hodie sunt tres: Turcorum, Aegyptiorum,
Iordaniorum.»
Scripsit Volfgangus Austriacus
|