Mahometus Gaddafi cum liberis Saif et Saadi a nuntiis legatorum fertur,
De dictatoris familia
effugiente
Mahometus Gaddafi cum liberis Saif et Saadi
a nuntiis legatorum fertur, ut effugeret a rebellibus
insequentibus, se contulisse Bani Walid, quod oppidum abest
circiter centum chiliometra a Tripoli, spectans inter meridiem et
ortum solis. Ante duos dies agmen sexaginta vel octoginta
vehiculorum militum fidelium in regionem eiusdem oppidi
contendere conspectum est.
Ducis familia autem, ex iisdem nuntiis, id
est mulier cum ceteris filiis Aisha, Hannibale et Mahometo
narratur in Numidiam confugisse. Khamis filius ducis minimus natu
creditur fugiens ad Bani Walid versus gravissime vulneratus
obisse impetu ab alto helicopteri Britannici: incursum Tripoli
circiter sexaginta chiliometra distante accidisse: vehiculum quo
is iter faceret missile collineatum esse. Cui nuntio etiam dux
rebellium Mahadi Al-Haragi Tripoli fidem addidit. Familia
Mahometi Gaddafi in Numidiam accepta est, ut auctoritates
affirmaverunt, sensibus humanis, ex foedere omnium gentium
communi, cum Aisha gravida sit partu imminente.
Scripsit Lydia Ariminensis
|