Escherichia coli Europaeos perterret
Escherichia coli Europaeos perterret
Cum
numerus novorum affectorum desinet increscere, sollicitudo adhuc
ignoti bacterii Europaeos perturbat. In Germania, unde affectio
orta esse putatur, XIX interierunt, centena eodem morbo laborant;
in plerisque tamen nationibus Europae occidentalis et
septemtrionalis multi bacterio eodem aegrotantes comperti sunt.
Quod renes et sanguinem adeo afficit, ut mortis periculum instet.
Ab initio divulgatus erat falsus nuntius, ex cucumeribus
sativis in Hispania elatis novum genus Escherichiae coli
in Germaniam advectum esse, quam ob rem olerum cultores Iberici
ingentibus damnis reclamaverunt; colloquium telephonicum Angelae
Merkel cum Josepho Zapatero asperitates inter duas nationes
moderavit. Auctoritates Theodiscae civibus suadet, ne cucumeres,
lycopersica et folia esculenta sunant. Iratus minister primarius
Russorum Vladimirus Putin "concives suos propter Ordinem
mundanum mercaturae (WTO) venenandos non esse".
Scripsit Herimannus Novocomensis
|