aaaFinniaTEXT
Secundum primos effectus suffragandi, quintam fere
partem in Finnia habitorum suffragiorum cepit nationalistica
atque eurosceptica factio Verorum Finnorum, idem ut alterae duae
maximi momenti factiones Finniae - Coalitio Nationalistica (NCP)
et Democratae Sociales. Fieri ergo potest ut aut ipsis Veris
Finnis detur munus regimen creandi (si, omnibus suffragiis
calculatis, victores ex electione discesserint) aut ab alia
factione victrice ad negotiationes coalitioni regiminali
constituendae invitentur. Qua re effici potest, cum scilicet Veri
Finni regimen intrent, ut... subsidia Unionis Europaeae iam
Lusitaniae (Portugaliae) promissa, necnon similia futura subsidia
aliis terris crisi fiscali laborantibus danda, minime dentur.
Veri Finni (quibus praeest Timo Soini, photographemate
monstratus, recte se suosque "equum nigrum"
electionis fore praedicens) volunt enim ut subsidia
pecuniaria aliis terris UE danda pendeant a plebis scitu civium
Finnorum. At incremente per totam Europam spritu eurosceptico
atque minore in dies voluntate suam pecuniam alicui aliae terrae
crisi laboranti praebere, facile fieri possit, ut Finni subsidia
plebis scitu improbent. Eodem factu subsidia haec omnino
improbentur, nam ad ea efficienda necesse est, ut omnes 17 terrae
sociae zonae euro iis consentiant. Finnia autem sola harum omnium
terrarum fieri mox potest, ubi subsidia plebis scitu confirmari
debeant; aliis 16 in terris de his rebus consilia capiunt sola
regimina.
Rerum Finnorum periti putant tamen
negotiationes inter Veros Finnos et alias factiones nullo cum
effectu mox finituros et tunc coalitionem factum iri a
supradictis duabus factionibus - NCP, Democratis Socialibus - una
cum Factione Centrica (quae aliquantulum minus, i.e. circiter 15%
suffragiorum collegisse videtur). Talis coaliltio sit similis
adhuc Finniam regenti coalitioni quattuor factionum, quarum
maxima usque hodie fuerat Factio Centrica.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|