Annus
2 0 1 1


Rebelles Lybici extremum parantur impetum facere in oppidum Bani Walid,

De ultimo discrimine

Rebelles Lybici extremum parantur impetum facere in oppidum Bani Walid, praesertim cum condiciones pacis cum militibus fidelibus Mahometo Al Gaddafi heri non potuerunt convenire: nam rebellium legati non iis persuaserunt ut abiectis armis relinquerent oppidum, quod iam manet unum ex reliquiis praesidiis copiarum Mahometi Gaddafi locis desertis Saharianis una cum Jufra, Sabha et Sirte. Iam tempus est ultimi discriminis: timor est ne magna caedes vitari possit.

Homines Consilii Nationis qui pro tempore regit Lybiam Al Gaddafi confugisse in idem oppidum cum familiaribus putant: sed rumor ab omnibus pro certo non habetur, quamquam dux resistentium Abdul Hakim Belhaj Tripoli dixit ubi Gaddafi se abdidisset se scire. Nuntius autem confirmatus est de nece filii Khamis qui creditur sepultus esse prope Bani Walid.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae