Annus
2 0 1 1


DE AEGYPTIORUM SEDITIONE

De Aegyptiorum seditione

XVI tumultuantes mortui sunt, quorum mane VIII interierunt, in proeliis apud Forum Tahrir, in urbe capite Aegypti, ubi abhinc unum annum seditio Aegyptiorum inceperat adversum Praesidentis Moubarak regimen et eius duces. D saltem homines putantur sauciati esse, licet publicae auctoritates eos fuisse circiter CCC referant, cum tantum VI reclamantes occisi sint. Initium repentini tumultus factum est die 15 mensis Decembris, cum custodes militares incursionem et impetum fecissent in reclamantium castra posita ante circiter viginti dies apud administrationis publicae sedem ad petendamducum imperantium abdicationem.

Acria proelia acta sunt, plurimis effugientibus, cum milites verberantes cum fustibus eos insequerentur; in aere plumbeae glandae emissae sunt cum fragore tormentorum aquam iactantium dum fumus a tabernaculis incensis extollitur. Nocte insequenti quidam seditiosus comprehensus fertur verberatus atque electricis emissionibus excruciatus esse. Cuius imagines cruentae mox in interreti ostentae sunt quae magis magisque seditionem accenderunt. A die 25 mensis Novembris plurimi reclamare non intermittunt quod a ducibus imperantibus Kamal El  Ganzouri Minister Primarius electus sit qui iam fuerit sub priore regimine.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae