Lukaschenko Germanos Polonosque coniurationis insimulat
Lukaschenko Germanos Polonosque coniurationis insimulat
Alexander Lukaschenko, praeses
Belorussiae, Germaniam Poloniamque palam coniurationis contra se
parandae insimulavit: "In his terris", inquit, "consilia
capiuntur rem publicam nostram mutandi". Opes, quae ad hanc
rem necessariae essent, ab utraque civitate praeberi.
Praeterea Lukaschenko Unioni Europaeae minatus est his verbis:
"Si quis commeatu aut commercio nos intercludere velit, sine
mora huic conatui occurremus". Quod cum Concilium Europaeum
poposcerit, ministri rerum exterarum hoc mense exeunte de ea re
consiliabuntur. Causa est, quod de eventu electionis a.d.XIV.Kal.Ian.
habitae dubitatur, e qua Lukaschenko iterum victor exiit, cui plus
LXXX centesimae suffragatorum faverant.
Reclamationes eorum, qui regimini oppositi sunt, a vigilibus
publicis reprimebantur. DC fere ex reclamantibus, in iis nonnulli
candidati praesidiatus, comprehensi et accusati sunt.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|