Nuova amnistia generale di AssadQuasi 11mila i profughi in Turchia
Hilaria Clinton animosas feminas Saudianas laudat
Postquam
divulgatus est nuntius, multas feminas Saudianas - quibus
autoraedas conducere interdicitur - se ipsas videpohonio legem
perfringentes impressisse et imagines per interrete propagasse,
Civitatum Americae Unitarum segretaria rebus exteris addicta
Hilaria Clinton palam collaudavit animosas mulieres ius
conducendi reclamantes. Quarum una septimana praeterita ab
astyphylacibus comprehensa et in vincula coniecta est, quod illud
facinus perpetraret. "Animosum est id - inquit - quod
mulieres illae agunt, ius legitimum persequentes! Ego ipsa
commoveor et auxilium feram." Se tamen minime interposituram
esse rebus internis regni Sauditi, fidi USAe socii.
De
re Hilaria collocuta est telephonice cum collega suo principe
Saudio al-Faisal: quod parum aptum visum est reclamantibus
Saudianis, quae: "Secretaria Hilaria, - inquiunt - non
prudentia nunc opus est, sed ut ipsa ius conducendi fortiter
simpliciter publice suffulcias."
Scripsit Herimannus Novocomensis
|