Annus
2 0 1 1


Gaddafi:

Gaddafi: „Numquam hastam abiciam“

Mahumetus al Gaddafi tyrannus Libycus occultatus etiamnunc bellicosum se gerit. In oratione per radiophonum pervulgata Iovis die dixit gentes eas, quae urbes Sirte ac Bani Walid colerent, non destituras esse, quin vehementer resisterent, praesertim cum armatissimae essent. Se ipsum numquam hastam abiecturum, immo bellum continuaturum, etiamsi „Libya arderet“. „Nec stulti sumus“, inquit, „neque ignavi. Nos sumus fortes.“ Sectatores suos cohortatus est, ut terram suam liberarent, « vallem post vallem, montem post montem, urbem post urbem. » praeterea civitatibus occidentalibus furtum petrolei Libyci obiecit.

Rebelles suspicantur tyrannum cum filio Saif in urbem Bani Walid se abdidisse a Tripoli inter meridiem et ortum solis spectantem. Sed etiam fieri potest, ut in Sirte, patria sua, lateat. Nullae urbes iam in custodia sectatorum eius sunt nisi Sirte et Sabha. Rebelles principibus gentium paucos dies ad arma tradenda prorogaverunt. Al Saadi, unus ex filiis tyranni, ad condiciones descendisse dicitur, cum Saif, frater maior, „rattis“ cedere non velit nuntians victoriam prope adesse. Nonnullae civitates Africanae novas res Libycas etiamnunc aegre ferunt: Iacobus Zuma, praeses Africae Meridianae, denuo incursiones NATOnis reprehendit; deinde legati Libyci, quicumque ad rebelles perfugerint, ex Simbabwia exire iussi sunt.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae