Ivory Coast'
Laurentius Gbagbo coram iudicibus Hagensibus
Laurentius
Gbagbo est primus rei publicae praesidens ante tribunal mundanum
delatus: ut Litoris Eburnei summus magistratus caedis et stupri
necnon aliorum facinorum accusatur, quae anno praeterito
perpetrari curavit ante comitia praesidentialia. Postquam vero
cladem suffragiis effectam recipere noluerat, tria millia hominum
saeve interfecti esse referuntur.
Reus, qui prius domi suae detentus deinde in urbem
Batavorum traductus est, se negavit facinorum sontem esse neve
contra legem illo tempore a fautoribus suis ambitum esse, regimen
Francogallicum coniurationis arguens; se coram iudice dixit per
dolum ex patria sua aëronavi translatum esse, cum sibi suasum
esset se cum iudice in oppido Litoreburneo Korhogo collocuturum.
Nihilo minus etiam copiae Alassani Ouattara fideles, cui
comitia victoriam vere praeterito tribuerunt, cruenta scelera
perpetravisse putantur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|