De feminarum Sauditarum suffragiis
De feminarum Sauditarum
suffragiis
“Etiam feminis ius suffragii dabitur”:
sic hesterno die rex Arabiae Sauditae Abdullah loqui ingressus
est pro Summo Consilio Ad Deliberandum (Shura) cuius viri
ab ipso dominatore designantur. Quod tamen impartietur ab anno
2015: feminis facultas erit eligendi sed etiam iisdem eligi
licebit ac rem publicam adire ut participes Summi Consilii et
Consiliorum Municipalium fiant. Interdum suffragiis indictis in
diem III ante Kalendas Octobres prohibitae sunt. Quod accidit num
primus flos “veris Arabis” putandum est?
Cursus ad aequalitatem iuris assequendam
perlongus ostenditur. Nam mulieres Sauditae maximo discrimini
subiectae sunt: iis, viro invito, non licet exire domo, iter
facere, a medico secari. Nec cuilibet disciplinae studere possunt
nec quicquam indignum quod putetur exercere: denique nullam fere
artem conceditur iisdem factitare. Etiam autoraedam vel birotam
vehere vetitae sunt.
Non omnes feminae promissis fidem tribuunt:
suffragia quinto quoque anno haberi; cum rex iam admodum senex
sit, futuras res in incerto esse. Femina Saudita Madawi
Al-Rasheed, quae docet Anthropologiam Religionis apud Regium
Collegium Londiniense negat in patria esse feminis commutationem
rerum: totam regionem in seditione esse, dominationem regis
periclitari: quod permissum sit merum blandimentum videri. Ex
eius sententia non satis est aliquas feminas adesse in Summo
Consilio, nisi electae sint a populo. Nisi Senatus liber nulla
spes mutationis in melius exoriri possit.
Scripsit Lydia Ariminensis
|