Annus
2 0 1 1


<h1>De confinio patefacto</h1>

De confinio patefacto

Minister Aegyptiorum rerum exterarum Nabilus al Arabi nuntiat post paucos dies confinium Raphiae (cuius statio in imagine ostenditur) patefactum iri, qua ex Aegypto in Gazae zonam Israëlis republica non percursa inire licet, pristini regiminis deliberationem fines intercludendi reprehendens. Hosnis Mubarak regimen enim interclusionem cum Judaeorum gubernatoribus ante quadriennium imposuit, postquam factio Hamas populi voluntate Gazae zonam regere coeperat.

Incolae Gazae regionis a plerisque observatoribus ut insontes captivi habentur: societates beneficae sicut Crux Rubra Mundana hominum ius violatum esse confirmant, quod desint commeatus et opes vitae necessariae.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae