Annus
2 0 1 1


Duodetricesimus Unionis Europaeae socius

Duodetricesimus Unionis Europaeae socius

Collegium Europaeum Veneris die dixit a Kalendis Juliis anni bismillesimi tertii decimi rem publicam Croatarum sociam futuram esse Unionis Europaeae, si modo ceteri socii consilio faverint. Praesidens Collegii Josephus Emmanuel Barroso nuntiavit, Collegium Europaeum Consilio ministrorum Unionis proposuisse ut pactiones cito perficiantur, quod Croatia ineundo parata sit.

"Gradus Croatarum ad Unionem - inquit - signum magni momenti est ceteris Balcaniae civitatibus, ut ad totius Unionis regulis se conforment". Officium est ceterum Unionis novos socios accipere postquam condiciones necessariae solutae sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae