Annus
2 0 1 1


Duo cadavera in electrificina comperta

Duo cadavera in electrificina Japonica comperta esse

Corpora exanimata duorum operariorum vehementi maris motu occisorum in electrificina nucleari comperta sunt: materia radioactiva purgata et propinquis reddita sunt. Quamquam LX corpora exanimata recepta sint, de sedecim milibus incolūm nihil hucusque constat

Interea operarii societatis, quae electrificinam dirigit, liquorem iodo radioactivo pollutum ex secundo reactorio effusum intercludere conantur: ad hoc adsequendum resina polymerica utuntur, sed piscinae radioactivae aquarum plenae impediunt ne opus periculosum perficiatur. Imago adposita locum illum demonstrat. Auctoritates negant incolis damna adventura esse, si liquor in mare dispergatur.

Japoniae minister primarius Naotus Kan in zonam populo interdictam helicoptero se contulit, confirmans regimen omnibus viribus affectis opem laturum esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae