Annus
2 0 1 1


Gaddafi praesidem Africae Australis excipit

Gaddafi praesidem Africae Australis excipit

Statio televisifica Libyca hodie imagines emisit Mahumeti Al-Gaddafi praesidem Africae Australis, Iacobum Zuma, apud se salutantis. In altera imagine ambo gubernatores conspiciuntur in oeco amplissimo sedentes. Incertum est, quo loco illae imagines factae sint.

Zuma in Libyam venit, ut indutias inter exercitum Libycum et copias seditiosas conciliaret. Talis conatus iam antea in irritum cecidit.

Zumae persuasum est incursionibus a foedere NATO factis Unionem Africanam in pace concilianda impediri. Unioni Africanae praeterea erat petendum, ut sibi liceret in Libyam venire; quo facto auctoritatem eius imminui. “ne concedamus”, inquit, “ut hoc bellum nimis diu continuetur.” Zuma subitas indutias proponere vult, ut et auxilia supportari et res mutari possint. Tamen negavit se tyrannum urgere velle, ut munere se abdicaret; eiusmodi nuntios falsos esse.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae