MQM RELIQUIT REGIMEN GILANI
MQM RELIQUIT REGIMEN GILANI
Pacchistania sine gubernatione?
Altera maximi momenti pars coalitionis Pacchistaniam
regentis, Motus Muttahida Qaumi (MQM), revocavit e regimine duos
suos ministros. Rebus ita stantibus gubernatio ministri primarii
Yusuf Raza Gilani (photographemate monstratur a laeva)
non porro nititur maiori parte sellarum in parlamento.
Causam rixae intraregiminalis fuisse subito annuntiatum a
Gilani incrementum pretii petrolei et naphthae. Multi credunt
tamen MQM uti hoc facto sicut praetexto, quo fidem populi sibi
conciliet, sperans se in comitiis ante tempus solitum convocatiis
maiorem partem sellarum in parlamento expugnaturam quam adhuc
habet (i.e. 25 per 342 omnes).
Minister primarius Gilani non putat nihilominus regimen sui
esse in periculo. "Nullum signum crisis perspicio" -
dixit, a diurnariis in programmate televisifico rogatus. Sine
dubio regimen nunc conatur alios socios factiones minores sibi
attrahere, sed - secundum rerum Pacchistaniae peritos - sine
magna probabilitate boni eventus.
Factio MQM gratissima omnium esse videtur apud incolas maximae
in hac terra urbis, Karachi, necnon provinciae ei vicinae, Sindh,
ubi quoque condicio ethnica et religiosa maxime difficilis est ac
permulti perpetrantur ictus terroristici.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|