Portavoce Gheddafi:
De Libyae bello civili
Mahometus Gaddafi in Libya fidelium suorum defensionem strenue
ducit: hoc diurnariis nuntiavit Nuntius praesidentis Moses
Ibrahim, confirmans copias per multos menses armis rebellibus
resistere posse. Cui repugnat secretarius Foederis Atlantici
Andreas Fogh Rasmussen, expeditionem certus fere confectam esse:
"Inceptum - ait - brevi tempore desinet, Foedus tamen non
proficiscetur donec Gaddafianae militiae bellum gerere
pergent."
Nuntius praesidentis dignitate spoliati Foedus Atlanticum
accusat, quod pyrobolis de aëronavibus deiectis Syrti aedificia
civilia diruta sint ubi CCCLIV incolae interierint; quo in oppido
- Moses fatur - MM circiter incolae ob occidentalium adgressionem
XVII diebus recentissimis perierunt; rebelles Syrtim obsident
victoria confisi. Bani Walid, in oppido occidentali, acerrime
dubio cum exitu pugnatur: die Veneris rebellium acies copioso
missilium deiectu repulsae sunt.
Rebelles tamen vitae consuetudines in regionibus pacatis
restituere conantur, ubi pueri et puellae hodie primum in scholas
redierunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|