Annus
2 0 1 1


De Liguriae calamitatibus

De Liguriae calamitatibus

Decimo die postquam mons luteus procubuit in territorium “Quinque Terrarum” sub finem regionis Liguriae sitae in parte Italiae spectantis inter Septemtriones et occasum solis, amoenitatem locorum ex pulcherrimis totius orbis vastans, nonnullis mortuis, eadem calamitas eademque in regione urbem Genuam hesterno die attigit. Ingens copia luti et aquae magnam urbis partem volvit. Sub vespero iam qui interierant numerabantur: quattuor feminae et duae puellae. Tot viae mersae sunt, capsae purgamentorum erraverunt fluitantes, plurimae autoraedae ablatae sunt, acervis ruderum confectis, sed etiam homines feminaeque flumine lutulento rapti sunt. Hodie cives operam dant ut lutum auferant. Scholae clausae sunt, vehicula non possunt duci. Quae causa est eluvionis? Extra ripas tres rivi diffluxerunt. Interea periti meteorologici novam pluviam provident et timor est ne nova inundatio fiat, etiam aliis locis Ligustinis ac Pedemontanis.

Poteratne quod accidit vitari? Post calamitatem rei requiri solent. Iam abhinc aliquot dies post calamitatem Quinque Terras evertentem, locos amoenos praecipuos qui Patrimonium Universae Humanitatis edicti sunt, geologi , ut solent, neglegentiam territorii reprehenderunt: fluminum alveos constanter purgandos esse nec minuendos nec tegendos ut viae supra exstruantur vel aedes. Quae incuria et contemptio adversum soli naturam labes et ruinas gignunt.

Nuntii recentissimi referunt adhuc in Liguria pluere; in provincia Genuensi maxima vigilantia ad vitanda pericula declarata est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae