Quando,
Quando, nisi
nunc?
Multitudines Italiae fora die dominico repleverunt, ut
mulierum dignitatem adfirmarent et Silvium Berlusconi, ministrum
primarium de cuius compluribus flagitiis sexualibus in toto orbe
narratur, abdicationi cogerent. Cuius libidinosa
intemperantia non solum scortis adultis utendo impellit sed etiam
amicis suis mandando, ut sibi iuvenes feminas promissis allectas
in aedes suas magnificas adferant. Silvius Berlusconi
repetundarum et adolescentalis meretricii accusatus ante iudices
urgenti ritu vocatur, quod magistratus requirentes se indicia
certissima collegisse censeant. Romae Neapoli Panormi Mediolani
Tergesti Bononiae et in compluribus urbibus et oppidis mulieres
reclamaverunt, neque viri defuerunt; similiter congregatae sunt
turbae Londinii Lutetiae Athenis Malmogiae.
Insignes oratrices ex rostris concorditer proclamaverunt non
omnibus feminis pecuniam quolibet pretio cordi esse. Haec verba
sororis catholicae Eugeniae Bonetti (quam in imagine adposita
aspicis) Taurini coram multitudine pronuntiata referenda
videntur: "Vocem cupio donare illis, qui voce carent, novis
servabus quae in patriam nostram vitam meliorem requirentes advenerint.
Ipsarum necnon omnium nostrum causa mulierum dignitatis tutelam
invoco. Illarum servarum gratia, quarum nos sorores et matres
sumus, interrumpenda est haec nefanda mulierum mercatura quae
humanae dignitati obsistit."
Scripsit Herimannus Novocomensis
|