Annus
2 0 1 1


Ioannes Claudius Duvalier denuo in Haitia

Ioannes Claudius Duvalier denuo in Haitia

Ioannes Claudius Duvalier, appellatus Baby Doc (Puerulus Doctor), qui annos 15 tyrannidem (quae dictatura nostris temporibus vocatur) durissime exercuerat, die Lunae 17 Februarii, postquam annos 25 exsul vitam degit, ex Francogallia in Haitiam aeroplano auxilii ferendi causa, ut dicitur, revertit.

Hic Baby Doc sedem praesidentialem anno 1971 a patre suo, Doctore Francisco Duvalier, accepit (photographemate a laeva ambo monstrantur). Is anno 1957 suffragiis Praeses creatus erat sed postea rempublicam manu militari et in sempiternum tenere cupivit. Puerulus autem Doctor anno 1986 tumultu populari a republica eiectus est et accusatus de 100 dollarium miliones peculatu, quos ex fisco Haitiano furatus esset.

Ioannes Claudius Duvalier, nunc 59 annorum, revertit in patriam, ubi et terraemotus 300 mortuorum milia anno abhinc extulit, et quamvis comitia tres menses abhinc facta sint, tamen nemo Praeses adhuc creatus est. Multae quoque contentiones de fraude comitiali inter candidatos ortae sunt; quonam tendit Puerulus Doctor? Nemo adhuc aperte dicere potest, at aliqui gubernatores vel Praeses Baracus Obama de hac re solliciti sunt.

Fontes: El Mercurio die 17 Iauarii 2011 (pag. A4) et La Segunda eiusdem diei

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae