Syria '
Alius aliter de rebus Syriacis
Speculatores
Arabici Foederis Syriam lustrare coeperunt, ut pax restituatur et
iura hominum serventur: ipsi hodie confirmaverunt se nihil metu
dignum ibi comperisse. Dux legatorum: "Sunt loca - inquit -
ubi res male se habeant, nihil tamen terrificum, dum adsumus,
conspeximus sed quietem. Vehicula armis praedita vidimus, sed
nullum currum loricatum" Auctoritates Syriacae per
emissiones televisificas aiunt DCCLV captivis recenter
comprehensis libertatem redditam esse, quorum nemo cruorem
effudisset; eadem ratione mense Novembri mille circiter captivos
liberarat.
Alia
referunt Ordinis Nationum Unitarum legati: plus XIV milia hominum
in vinculis, quinque milia occisos esse, cotidie cruorem ab
exercitu effundi, libertatem dissentiendi omnino reprimi. Haec ab
oppositoribus tam in patria quam in finitimis nationibus
didicerunt. Legatus Francogallicus Bernardus Valero notavit
speculatores Arabicos nimis breviter in Syria commorari, ut sibi
opinionem certam de rebus compararent.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|