Annus
2 0 1 1


Rex Iordaniae primum ministrum dimittit

Rex Iordaniae primum ministrum dimittit

Seditionibus in Tunisia Aegyptoque exortis ceterae quoque civitates Arabicae tumultus timent. Modo Abdullah II., rex Iordaniae, Samirum Rifai (qui hic a laeva photographemate monstratur), primum ministrum, dimisit. Cui Marouf Bakhit in magistratu succedere dicitur, qui iam dudum consiliator regis in rebus militaribus gerendis erat. Ab regia nuntiatum est Bakhitio veram rei publicae mutationem esse mandatam. Eius esse summam dare operam, ut vita Iordaniorum securior meliorque fieret.

Partes islamisticae regimini oppositae Lunae die declaraverunt se cum moderatoribus colloqui coepisse. Poscunt, ut omnes ministri muneribus se abdicent, deinde, ut ius suffragandi mutetur, denique, ut "regimen libertatis nationale" instituatur, cui primus minister praesit, qui ex electione victor exierit.

Ut factum est in ceteris terris Arabicis, etiam in Iordania reclamabatur. In tanto discrimine oeconomico inque tanta inopia democratiae plura milia hominum poposcerunt, ut summi magistratus munere se abdicarent et ut status rei publicae mutaretur. Primo ministro dimisso regem Abdullah sperare apparet potestatem suam se sustenturum.

Populus pro persuaso habet illius (scil. Rifai) culpa esse factum, quod pretium benzini et victus cottidiani tantopere auctum sit.

Iordanii in oriente socii Americanorum habentur. Multi illorum prognati sunt a Palaestinensibus, qui in bellis, quae Israeles cum Arabis gesserunt, eo fugerant. Ut Aegyptii, ita et Iordanii cum Israelibus foedus fecere.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae