Zavia et Zilita sub rebellium dicione
Zavia et Zilita sub rebellium dicione
Rebelles, qui
Mahometum Gaddafi Libyae a praesidatu depellere conantur,
confirmant se post acria proelia oppida litoranea Zaviam et
Zilitam expugnasse, quarum altera ab occidente altera ab oriente
ad Tripolim spectat; praeter hoc Bregam, portum orientalem, se
certe et definite occupasse.
Regiminis nuntii negant copias
regulares a Zilita omnino recessisse. Zaviae officinae
petroleificae Jovis die occupatae sunt (cuius rei in imagine
adposita testimonium praebetur), quae exercitus vehicula et
machinas bellicas copiose alebant; Veneris die ab diurnariis
externis cadavera mercennariorum in Zaviae viis iacere narrantur
et oppidum in rebellium potestatem iam redactam esse. Nunc
oppositoribus utrimque patet via ad Tripolim adgrediendam et
conquirendam, dum agmina seditiosa a solitudine meridiana ad
urbem versus iter faciunt et naves foederis occidentalis portum
Tripolitanum observant.
Omranus Abukraam, minister petrolei
regiminis Libyci, aliorum exemplum imitatus, munus suum reliquit
et ex Italia in patriam non rediit, in Tunesiam confugiens.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|