De fusionis nuclearis initio
De fusionis nuclearis initio
Crebritas
radiorum nuclearium ex electrificina Fukusimae effusorum
increscit atque res in peius mutari videntur: iodum radioactivum
in mari abundans detectum est. Japoniae regimen opinatur ingentis
radioactivitatis causam incipientem fusionem fustium ex uranio in
secundo reactorio fuisse. Etiam tubi aquiferi tertii reactorii
damnis affecti esse putantur, ubi non solum uranium sed etiam
perniciosissimum plutonium ad vim nuclearem gignendam adhibebatur.
In quinque locis circum electrificinam plutonium in solo
compertum est. Europa expers usque ad hunc diem est nubium
radioactivarum inde ventis allatarum.
Neque
terra tremere desinit: in alto mari pro ora praefecturae Miyagis
seismus gradus sexti Richteriani factum est, cum tamen motus XVII
chiliometra sub maris aequore evenerit, nullum damnum refertur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|