Annus
2 0 1 1


Schiitae Bahraini novis rebus student

Schiitae Bahraini novis rebus student

Res ad exemplum Tunisiae geri videntur: vigiles publici aliquem reclamantium occiderunt; in cuius funere denuo reclamatur; ex quo fit, ut denuo confligatur, denuo sanguis effundatur…

Talia his diebus in Bahrainia geruntur, in civitate ad Sinum Persicum sita. MM fere homines Martis die ad funus adulescentis Schiitae conveniebant, cum subito vigiles in multitudinem incurrerunt. Diurnarius quidam stationis Arabicae „Al-Jazeera“ nuntiavit vigiles publicos in reclamantes sclopetavisse, hos autem vehementer restitisse.

In eo tumultu unus homo occisus est, permulti autem vulnerati sunt. Eo occiso multitudo reclamantium ad plura milia crevit. Paucae adhuc victimae, sicut primo et in Tunisia. Sed aliter ac in Tunisia haec seditio magis magisque in dies incenditur discordia, quae est inter Sunnitas, penes quos summa potentia est, et multitudinem Schiitarum. Quorum voces in dies acriores fiunt: nam Schiitae, cum Lunae die – quem “diem irae” appellaverunt– id tantum postulavissent, ut de pluribus rebus constituere sibi liceret, postridie iam novis rebus studebant.

Partes oppositae Schiitarum „Wefaq“ in tanta vigilum violentia recusat, ne in conventum veniat. Schiitae optant, ut plus potestatis sibi detur, deinde, ne quid detrimenti sibi iam afferatur in opere quaerendo, tertium, ne gubernatores peregrinis, si modo Sunnitae sint, ratione accelerata ius civitatis tribuant, ne hoc modo res demographicae mutentur.

Fieri quidem potest, ut hac seditione etiam Schiitae in Saudiarabia viventes excitentur…

Die autem Mercurii mane nuntii advenerunt de reclamationibus contra regimen Libyae dictatoris Muammaris Gaddafi in urbe Benghazi habitis.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae