Annus
2 0 1 1


Netanjahu nova colloquia profitetur

Netanjahu nova colloquia profitetur

Beniaminus Netanjahu, primus minister Israelianus, veluti in extremo discrimine proposuit, ut cum Mahumeto Abbas, praeside Palaestinensium, de pace ageret. Hoc modo Israeles prohibere volunt, ne Abbas de re publica Palaestinensi agnoscenda ad Nationes Unitas referat. Americani ipsi sunt ambigui: cum rogationi Palaestinensium se intercessuros  minati sint, tamen non dubium est, quin futurum sit, ut intercessione facta auctoritas eorum apud Arabos aut Mahumetanos minuatur.

Colloquia , quae Israeles cum Palaestinensibus habebant, anno MMX intermissa sunt, cum Israeles recusarent, ne moram in coloniis amplificandis producerent. Nunc autem Abbas de novis colloquiis habendis Beniamino Netanjahu est assentitus. Abbas antea nuntiaverat die Veneris se postulaturum, ut Palaestina res publica CXCIV. Nationibus Unitis ascisceretur. Eodem die et Abbas et Netanyahu in concilio ad legatos loquentur. Si novem saltem ex iis civitatibus, quae Consilii Securitatis sociae sunt, Palaestinae suffragentur, Civitates Unitas intercedere necesse erit, ne Palaestina asciscatur. Sin autem Americani sex civitatibus persuadeant, ut suffragio se abstineant, postulatio Palaestinensium irrita erit. si id fieret, tamen Palaestinam concilio adiuvante Nationibus Unitis ascisci liceret veluti rem publicam statu speciali ut Civitatem Vaticanam. Eo modo Palaestina, quamvis non omnino Nationum Unitarum socia sit, tamen quasdam Nationum Unitarum institutiones ut Iudicium Hagense adire poterit. Incertum est, quid Israeles rogatione lata facturi sint. Fieri potest, ut Israelia colonias Cisiordanianas in fines suos redigat, praeterea, ut vectigalia ac portoria, quae pro Palaestinensibus ab Israelibus exiguntur, illis negentur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae