Annus
2 0 1 1


Sententia de infortunio Smolenskiano

Sententia de infortunio Smolenskiano

Quod attinet ad aeroplanum praesidis Poloniae prope urbem Smolensk praecipitatum , investigatores Russi persuasum habent causam mali fuisse, quod nonnulli vectorum gubernatores vehementer ursissent, ut aeroplanum ad aeroportum Smolenskianum appellerent. Sed etiam culpam in ipsis gubernatoribus esse, qui in tantis nebulis monitisque neglectis nullum alium aeroportum petiissent.

Cum Lech Kaczynski, praeses Poloniae a.d.IV.Id.Apr. anno MMX sepulcra eorum visitare vellet, qui bello mundano secundo ab officio secreto Sovietico interfecti essent, caelo nebuloso aeroplanum eius cum XCV vectoribus prope urbem Smolensk praecipitatum est.

In extremo volatu imprimis Andreas Blasik, praefectus classi aeronauticae, qui eo tempore in cella gubernatoria moraretur, gubernatores nimis ursisse dicitur. Accedit, ut in eius sanguine sex decies millesimae alcoholi inventae sint.

Poloni autem reprehendebant, quod in his litteris nihil de vitiis technicis, quae essent in aeroportu Smolenskiano, relatum esset. Re vera investigatores Russi accurata inquisitione facta comprobaverunt statum aeroportus nil nocuisse.

Jaroslaw Kaczynski, frater praesidis, qui partibus oppositis praeest, in relatione investigatorum „nullum veritatis granum“ cognoscere potest. “Ea relatio Polonos deludit”, inquit. “Quicumque Russos novit, talem eventum exspectavit.” Kaczynski ideo indignatus est, quod Russi omnem culpam in Polonos contulissent, cum incertum adhuc esset, quae res in aeroplano infelici gestae essent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae