In parte Septentrionali Galilaeae meschita oppidi Tuba-
De meschita in Israël igni deleta
In parte Septentrionali Galilaeae meschita oppidi
Tuba-Zangariya incendio deleta est eodemque modo Coranum et
stragula incensa sunt. In muris aedis nigris flammis effectis
scriptum est: Palmer, poena.
Quidam ignotus putatur necem rabbini Asher Palmer ultus esse qui
ante decem dies vehens autoraedam saxo percussus apud Hebron in
Cisgiordania interierit, mortuo etiam filio unius anni.
Progrediens effrenatio exorta est a caede effecta mense Martio
apud coloniam Itamar in Cisgiordania ubi tota familia colonorum
cum tribus pueris a Palaestinis interfecta est. Mensibus
praeteritis impetus colonorum auxerant plus dimidio: iam quattuor
meschitae incensae vel vastatae erant; primum autem constat hoc
scelus effectum esse in terra rei publicae Israëlis adversus
Arabos cives Israëlianos. Omnes auctoritates flagitium
improbaverunt, sed sive Israëlianis sive Palaestinis manifestum
est quaestionem maximi momenti esse magnum numerum colonorum
circiter quinquies centena milia qui incolunt in centum
territoriis Palestiniensibus. Hic milites Israëliani colonorum
petitiones timent magis quam Palaestinorum.
Minister Primarius Netanyahu, ob facinus ira furens, de pace
cum Palaestinis sine condicionibus praeiudicialibus acturus est:
ei providendum est ut nodus colonorum qualibet ratione solvatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|