Annus
2 0 1 1


De Japoniae calamitatibus

De Japoniae calamitatibus

Nusquam post hominum memoriam tam vehemens terrae motus factus est, ut Veneris die in Japonia septemtrionali: nonus enim gradus Richterianus attactus est in alto mari, magno cum urbium et vicorum damno; undae ex oceano, quas Japonici "tsunami" appellant, loca litoranea demerserunt neque plurimi motus subsequi desinunt. Auctoritates DCC incolas interiisse publice communicant, constat tamen longe maiorem fore victimarum computationem. Decem milia hominum Rikuzentakada, in oppido maritimo, evanuisse videntur.

Cum aedificia iuxta regulas antiseismicas exstructa quassibus restitissent, undae ex alto mari ortae, usque ad decem metra procerae, vias domos officinas invaserunt et magnam copiam indigenūm interfecerunt. Fukusimae in officina electronucleari damnis affecta displosio Saturni die facta est: ergo iusserunt auctoritates vaporem materia radioactiva contaminatum in aėrem disperdi, ne graviora incommoda evenirent, ideoque omnes incolas intra XX chiliometra domos suas deserere. Timor diffunditur calamitatis atomicae post terrae et aequoris vim.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae