IMF head Strauss-
Dux
IMF stupri accusatus
Moderator Internationalis Fundi
Monetalis (IMF), Dominique Strauss-Kahn, apprehensus est a
biocolytis Neoeboraci, quia ab huius urbis prosecutore generali
accusatus est conaminis stupri puellae cubicularis in deversorio
quodam catenae "Sofitel" prope plateam Times Square,
ubi dux IMF habitabat pretio trium milium dolariorum per diem.
Dominus Strauss-Kahn, 62 annos natus, apprehensus est in
aeriportu JFK cum iam aeronavi lineae Air France aderat Lutetiam
petiturus. Puellam autem, quae conaminis stupri eum accusat, esse
aetatis 32 annorum. Quae mulier dicit praesidem IMF, omnino
nudatum, eam de porticu deversorii vi in suum cubiculum abduxisse,
ubi conatus est cum ea rem Veneream habere. Postea, asseverat
illa, dominus Strauss-Kahn citissime e deversorio profectus est,
nonnullas res, sicut telephonum mobile, in cubiculo pone se
relinquens.
Apprehensus Strauss-Kahn statim negavit se id crimen patrasse.
Rem hanc esse maximi momenti Francogallis, nam Strauss-Kahn
videbatur esse principalis candidatus huius terrae factionis
socialistarum ad munus praesidentis Galliae capiendum. Cum
hodiernus praesidens e dextera parte oriundus, Nicolaus Sarkozy,
minus minusque apud sui populum gratiam inveniat, Strauss-Kahn a
multis putabatur certus dux civitatis futurus.
Martine Aubry, moderatrix socialistarum Francogalliae, dixit
se novissimo nuntio allato omnino obstupuisse.
Anno 2008 Strauss-Kahn investigatus erat a consilio internali
IMF propter erroneum habitum erga quadam cooperatrice. Pro qua re
ipse veniam petivit apud IMF necnon sui uxorem, quae est "stella
televisoria" Gallorum, Anna Sinclair.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|