Annus
2 0 1 1


De nummo Europaeo servando

De nummo Europaeo servando

Ad multam noctem Bruxellis a Ministris Primariis Unionis Europaeae de remediis aptis euroni servando disputatum est. Ad summam iam Europa divisa est: inter XXIII res publicas convenit ut foedus fieret de severiore ratione accepti et expensi ad fidem reparandam nummo Europaeo et eum ad sustentandum, instar operae necessariae quae cuique administrationi omnium consensu iniungatur. XVII res publicae in quibus ratio aeraria euronis viget severiora onera probaverunt, adiunctis VI civitatibus Unionis Europaeae, excepto regno Britannico. Nam Minister Primariius Anglicus David Cameron a ceteris de foedere pro eurone aperte dissensit: qua re in omnibus fere actis diurnis hodie Regnum Britanniae scriptum est ab Europa segregari.

In summi gradus conventu constitutum est Argentariam Primariam Europaeam (ECB) pecuniam ab Instituto Nummario orbis terrarum concessam ad adiuvandas res publicas ex aere alieno laborantes praebituram esse; praeterea spes est argentum quod opus est lacunis nummariis solvendis auctum iri usque ad ducenta miliarda euronum. Tamen oportet expensum omnis rei publicae non maius quam dimidia centesima pars (0,5 %) accepti (GDP) sit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae