Lieberman sodalitates pacificatorias aggreditur
Lieberman sodalitates pacificatorias aggreditur
Avigdore Lieberman navante
concilium Israelianum in sodalitates pacificatorias inquirere
vult, ut reditus pecuniarum, quas acceperint, patefacere cogantur.
Quae hoc consilium initium aetatis Neo-McCarthianae appellant;
nullo alio consilio id fieri, nisi ut omnibus, qui aliter
sentiant, libertas dicendi adimatur. Faina Kirschenbaum, legata
partium Israel Beitenu, quae hanc inquisitionem
postulaverat, ipsa huic iudicio praeesse vult. Praecipue in eas
sodalitates esse inquirendum, quae "auctoritatem militum
Israeliam defendentium detrectent".
Partes dextrae indignabantur, quod nonnullae earum sodalitatum
cum legatis Nationum Unitarum se coniunxerint, qui de bello
Gaziano inquisivissent. In litteris a iudice Richardo Goldstone
relatis Israeles scelerum bellicorum atque inhumanitatis
insimulati sunt.
Iam anno superiore in concilio Israeliano Knesseth
fuerunt, qui voces illorum, quippe qui nidum proprium
inquinassent, opprimere conati sint.
Alteram inquisitionem postulavit Danny Danon, legatus partium Likud:
Quaerendum esse, quatenus regimina extera eas actiones, quae
contra rem publicam Israelianam factae essent, pecunia sua
adiuvissent; praeterea quaerendum esse de fundis nomine falso
acquirendis.
Quod praecipue ad emptores Arabicos pertinet, qui nomine
gregum dextrorum (e.g. Be Emuna aut Israel Land Fund)
fundos emere solent. Qui greges id contendunt, ut Hierosolyma
orientalis a nullo nisi ab Iudaeis colatur.
Sodalitas Betselem, quae iuribus humanis tuendis
studet, "nil celabimus", inquit, "neque enim a
sodalitatibus iura humana defendentibus fama Israeliae maculatur,
sed talibus consiliis, qualia a Knesseth nuper capta sunt". Legati ne
eos detrectent, qui regimen reprehendant, sed id agant, ut de
informationibus a se allatis disputatio fiat.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|