Annus
2 0 1 1


Colloquia in Libya temptantur

Colloquia in Libya temptantur

Quinque praesidentes civitatum Africarum iter a Mauritania Tripolim faciunt, ut bello civili finis imponatur; Africae Australis praesidens Jacobus Zuma praeest Unionis Africae legationi, quae tam ab duce Libyco Mahumeto Gaddafi quam a rebellium Consilio Nationali petitura est ut arma sileant, auxilia sauciis et esurientibus afferantur, dialogus factionum oppositarum incipiat. Unio Europaea arduum inceptum comprobavit.

Oppositores Libyci tamen adhuc negant se arma deposituros esse, dum Mahometus Gaddafi eiusque propinquos dicionem relinquant; quam ob rem putant plerique observatores nihil ex Unionis Africae conatis eventurum esse.

Exercitus Libycus, quamquam damnis NATOnis aërinavibus allatis afficiatur, melius bellum gerere videtur quam oppositores. Acriter enim pugnatur Agedabiae, in oppido orientali a rebellibus occupato quod militiae regiminis reconquirere conantur (ut in imagine adposita conspicitur); minister Libycus rei bellicae confirmat duo missilibus helicoptera deiecta esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae