Libyes seditiosi arma poscunt
Libyes seditiosi arma poscunt
Seditiosi tyranno repugnantes a
societate civitatum petunt, ut arma sibi mittantur. Civitates
Unitae Americae, quamquam nondum constituerunt, ut voluntati
eorum satisfacerent, tamen eam rem consulto Consilii Securitatis,
quod ad cives servandos pertinet, non repugnare censent. Contra
foedus militare NATO voluntatem seditiosorum vehementer
repudiavit: immo consultum Consilii Securitatis prohibere, ne
plura arma in Libyam mitterentur.
Alain Juppé, minister Francogallus rerum externarum, dixit se
esse paratum de ea re cum sociis agere; quamquam id consulto
Consilii Securitatis non contineretur, tamen de armis seditiosis
subsidio mittendis loqui oportere. Sed William Hague, minister
Britannus rerum externarum, dixit ad seditiosos armandos novo
consulto Nationum Unitarum opus esse.
Longe aliter atque Americani et Francogalli Sergius Lawrow,
minister Russus rerum externarum, de ea re sentit: in Libya
bellum civile geri; at Consilium Securitatis minime id
constituisse, ut socii externi alteri parti subsidio venirent.
Inter participes conventus Londiniensis convenit, ut tam diu
vi militari adhibita in Libya intercederent, dum Gaddafi cives
suos non iam aggrederetur. XL civitates huic conventui
interfuerunt Unione Africana absente. Italia discordiis finiendis
proposuit, ut indutiis factis legati Unionis Africanae tyranno
persuaderent, ut in exilium iret. Alii censebant esse praestandum,
ne Gaddafi iudicibus internationalibus traderetur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|