Italia legatum ab Irania revocavit
Italia legatum ab Irania
revocavit
Auctoritates Italicae legatum a re publica
Iranica ad eum consulendum hesterno die revocaverunt. Quod
consilium Bruxelli ab Administro Exteris Negotiis praeposito
Iulio Terzi nuntiatum est: maiore diligentia exquirere necesse
quid priore die Martis accidisset cum impetus contra sedem
legationis Britannicae factus esset. Nuntius vulgatus est
postquam, habito concilio, XXVII res publicae Unionis Europaeae
statuerunt ut severiores redderent adversus Iraniam rerum
commercialium interclusiones quae attinent ad rem nummariam et
energeticam et vectoriam; in summa CLXXX ex societatibus et
hominibus. Quod decretum est praesertim cum timor sit ne in
officinis Iranicis ad efficienda arma atomica aliqua periti
scientiarum experiantur. Praeter Italiam etiam Germania et
Batavia nuntios revocaverunt, sed Britanniae Regnum prorsus sedem
legationis clausit; intra nonnullas horas legatis Iranianis
Britannia relinquenda est.
Auctoritates Iranianae ex custodia eos qui in urbe Teheran
sedem legatoriam Britannicam adorti sunt iam dimiserunt. Relator
Administri praepositi Exteris Negotiis et vicarius praefecti
publicae securitatis custodum promiserunt reos vocatum iri in
iudicium, sed, ut videtur, aggredientibus statim venia data est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|