Annus
2 0 1 1


Kim Jong-

Kim Jong-il mortuus est

Kim Jong-il, qui septendecim fere annos summum in re publica Coreana septemtrionali locum obtinebat, a.d. XVI. Kal. Ian. mortuus est. Cuius morte nuntiata in tota terra cives “ducem suum amatum” lugentes conspiciebantur. Quin etiam locutrix, cum in televisione obitum tyranni nuntiaret, lacrimas retinere non potuit. Tyranno mortuo nunc, ut erat provisum, Kim Jong-un, filius eius, in munere succedit. De cuius vera potestate dubitatur, cum incertum sit, an dux novus exercitui probetur. Sed plurimi putant eum una cum avunculo suo exercitu favente imperium obtenturum esse.

Tamen civitates vicinae de statu futuro rei publicae Coreanae septemtrionalis sunt sollicitae, cum alii timeant, ne dux novus potestatis confirmandae causa laudes bellicas appetat, alii, ne re publica dilabente maior hominum multitudo in regiones vicinas perfugiat.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae