Annus
2 0 1 1


Saudiarabia :

Saudiarabia: reclamationes „iuri moribusque repugnant“

Cum contagio „febris Arabicae“ paulatim Saudiarabiam quoque comprehendisset, minister rerum internarum Saudiarabicus in memoriam revocavit omnis generis reclamationes legibus aut edictis vetari, quia et fundamentis legis Islamicae („schariae“) et moribus Saudiarabicis repugnarent, honestatem laederent et saluti publicae nocerent. Simili ratione etiam biennio ante tales reclamationes esse vetitas. Praeterea religionis periti – quibus rex uti solet ad sententiam suam divulgandam - demonstraverunt reclamantes contra fundamenta Islamica agere, quia in religione monotheistica non liceret „ideologias“ disseminare.

Ex hac re facile cerneres, quanta trepidatione domus regia interim afficeretur. Cum rex Abdullah Februario exeunte in terram suam rediisset, multitudo vias frequentavit , ut eum salutaret; qui populo XXXII milliarda euronum dono dedit, mercedem magistratuum auxit, adiumenta habitatoribus dedit iisque, qui opere carebant. Ergo diceres: “bene est”.

Sed bene non erat. Nonnulli enim aegre ferebant, quod rex cum suis rem publicam ut societatem privatam administraret. Nemo scit, quantum pecuniae principes familiae regiae (quorum numerus V milia esse dicitur) quotannis auferant. Itaque Veneris die prima in urbe Riad reclamatio facta est: precatione facta centum fere homines ad meschitam al Rajhi convenerunt clamantes: “fures, fures, ubi CC milliarda?” helicoptera super turbam versabantur, unus ex locutoribus comprehensus est.

Sed periculosiores eae reclamationes esse videntur, quae in Saudiarabia orientali fiunt; in qua regione maxima ex parte schiitae vivunt, hic omnes fere petrolei fontes siti sunt. Saturni die in urbe Dammam plura decena mulierum vias frequentabant poscentes, ut filii sui mitterentur, qui ab anno MCMXCVI custodia tenebantur. In urbe Quatif C fere viri reclamantes poposcerunt, ut novem schiitae dimitterentur. XX eorum comprehensi et in custodiam dati sunt.

CC fere viri in urbe Al-Ahsa poposcerunt, ut Taufiq Amer praedicator mitteretur; qui postulaverat plura schiitis iura tribui, deinde, ut status regni legitimus fieret.

Schiitae ut minor pars civium in multis rebus detrimenta accipiunt: ritus palam agere iis non licet, summa in administratione exercituque munera iis negantur. Jafar Al-Shayeb, schiita quidam doctus, „sed de his rebus inter regimen et schiitas colloquia habentur“, inquit, „deinde rege Abdullah regnante condicio nostra in melius versa est.“ In reclamationibus quidem vigiles adhuc moderatos se praestitisse; tamen impatientiam iuventutis in dies crescere.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae