Annus
2 0 1 1


DE AERE ALIENO UNIONIS EUROPAEAE

De aere alieno Unionis Europaeae

“Graeciae aes alienum videlicet quaestio est quae maxime urget in Europa” ait coram diurnariorum conventu Hispanicorum Praeses Foederatarum Civitatum Americae Obama, quandam sollicitudinem ostendens etiam status rei oeconomicae ac mercatus nummorum Italiae et Hispaniae. Sibi persuasum esse oeconomiam totius orbis debilem donec Europae difficultas nummaria permaneat.

Qua de causa opus esse auctoritates praepositas rei oeconomicae Americae operam dare cum Europaeis ut condiciones stabiles reddantur quippe cum angustiae partim possint remitti, non retineri: in gravi discrimine hae duae nationes versarentur si in foris nummariis speculatio bursae pergeret. Difficilis status oeconomiae Europaeae in Francogallia disputabitur mense Novembri in concilio societatis cognominatae G20 a summis nationum moderatoribus quibus cura aerarii est et argentariarum primariarum praefectibus effectae. Cuius instituti res publicae quaestuosa industria provectissimae et Unio Europaea participes sunt.

Interdum Praeses Obama enuntiavit quid in re publica administranda sibi proponeret ut aes alienum publicum partim solveret idemque incremento oeconomico faveret, ferens legem sive de imminutione vectigalium pauperioribus, sive de accessione ditioribus, etiamque de deductionibus ex mercede, ad collocandam pecuniam in substructionibus, in instruendis mentibus ad recentissimas disciplinas ac technologias, in viis et pontibus reficiendis ut opus civibus detur. Quae ratio (American Jobs Act) aestimatur quadringentis quadraginta septem miliardis dollarorum; incertum est an a Partibus Republicanis probetur qui apud Cameram suffragiis praevalent.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae