Annus
2 0 1 1


Quid evenit in Osamae aedibus?

Quid evenit in Osamae aedibus?

Navis Pillay, legatus hominum iuri tuendo addictus Ordinis Nationum Unitarum, postulat ut USAe regimen referat, quid in aedibus Osamae Kalendis Maiis evenerit: non solum sibi sed etiam toti orbi terrarum quid factum sit noscere licere, ONUm enim tromocratiae obsistere, sed etiam tum, cum contra aggressores pugnetur, legibus supremis obsequendum esse neque tortionibus neque suppliciis sine iudicio utendum.

Minister vero Americanus iustitiae Ericus Holder impetum "iustum, legitimum et aptum" fuisse respondit, quod Osama bin Laden se tradere nollet: cuius caedem iniuria lacessiti Americani perfecerunt; idem Romae repetivit ministra rerum exterarum Hilaria Clinton.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae