Annus
2 0 1 1


Irania consilia sua atomica patefacere debet

Irania consilia sua atomica patefacere debet

Magistratus internationales, quibus res atomica commissa est (IAEA), Iranianos hortantur, ut consilia sua secreta, quatenus ad vim atomicam pertineant, patefaciant. Ad hanc rem perficiendam Iranianis spatium IV mensium datur. Haec maior pars civitatum, quarum legati in consilium gubernatorum quod dicitur convenerant,Veneris die in urbe Vindobona constituit. In hac re Sinenses Russi Americani Galli Britanni Germani eandem tulerunt sententiam, quae a plurimis civitatibus probata est. Magistratus internationales, cum id consilium caperent, ad litteras a praeside Yukiya Amano ad se missas responderunt, ex quibus apparere dicitur Iranianos – saltem usque ad annum MMX – armis atomicis fabricandis studuisse. Germani Galli Britanni pro persuaso habent Iranianos legem de armis atomicis coercendis neglexisse. Eo consilio audito cohortes Iranianae, quae dicuntur revolutionariae, exercitationem militarem praenuntiaverunt, in qua impetus Israelium in officinas atomicas Iranianas factus simulabitur. Ali Asghar Soltanieh, legatus Iranianus ad magistratus internationales (scil. IAEA) missus, dixit litteras eorum esse «neglegentes, iniquas, factiosas, illegitimas». Quapropter nullo consilio, quod ex istis litteris eveniret, se teneri. Praeterea Soltanieh de caede virorum rei atomicae peritissimorum questus est: non esse dubium, quin ii, quorum nomina publicarentur, statim ab officiis secretis sive Americanorum sive Israelium peterentur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae