Ivory Coast'
Litoris Eburnei praesidens magistratum init
Alassanes
Ouattara, qui mense Novembri praeterito Litoris Eburnei
praesidens creatus erat, magistratum summum iniit post diuturnum
bellum civile inter fautores suos et pristini praesidentis
Laurentii Gbagbo nunc captivi. Alassanes orationem auspicalem
habuit, qua communitati mundanae gratias egit quae se iure
electum continenter fulserit; dixit tempus hoc esse sollemne
concivibus suis et cruenta graviaque facta post terga iam
derelicta esse. "Ad hoc pervenimus - inquit - quia populi
voluntas observata est".
Ritui
interfuerunt ONUs secretarius Ban Ki Moon et praesidens Gallorum
Nicolaus Sarkozy.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|